Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
vm PRAEFATIO. testantium sint; quia nec alios, quam hos in componenda historia duces sibi posuerunt. Qui dixi, eam historiae divisionem , quae non in tot partes fit ? quot sunt secula, verum in pauciores, mihi etiam magis probari, elegi ipse quoque istam in hac editione divisionis rationem, et nullam aliam statuens epocham , nisi eam , quae a Christo Domino nostro ducitur, partitus sum has Institutiones Historiae Ecclesiasticae in partes quinque , cuilibet parti dans ea, quae spatio trium, vel quatuor se culorum evenerunt in Ecclesia. Res autem consector ad publicum Ecclesiae statum pertinentes. Successionem Episcoporum in Ecclesiis majoribus, et praesertim in Romana , cum omnium aliarum caput sit, antea Scriptores Historiae Ecclesiasticae non sUfi praetermittendam existimaverunt, eam- demque jam etiam Eusebius exposuit: quin Patres quoque, ut ex hac successione haereticis probarent, quaenam vera esset Christi Ecclesia. Hoc fecit S. Irena-