Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
AEra, et epocha omnium prima est, in qua numeratio annorum iit ab exordio mundi. Neque tamen in ipsa etiam Scriptura instituta uspiam est talis annorum supputatio: sed anni, qui fluxerunt a creatione mundi usque ad Christi adventum in mundum ex annis alia ratione memoratis sumuntur , et computantur. Eo minus e profanis historicis , et scriptoribus aliquod huc auxilium peti potest. Apud quos in ipsa etiam Graecia, antequam coeptum esset , tempus signare per Olympiades, nihil certi, atque fixi, quoad tempus , haberi potest. Ante Olympiades ait Syncel- lus post Julium Africanum in Chronico , nulla est apud Graecos accurate scripta historia. Attamen Scriptores Graeci Christiani, etiam postquam jam in Occidente, auctore Dionysio Exiguo, inducta fuisset AEra Nati Christi, usi fere semper sunt AEra mundi conditi, atque hinc annos numerabant , quemadmodum est apud Állatium in Opusculo de Graecorum Hebdomadibus, tantumque post Dionysium seculo altero, quod fuit Ecclesiae nonum, in Ecclesia Constantinopolitana coepit adhiberi AEra nativitatis Christi. Graeci Antiocheni ab exordio mundi usque ad adventum Christi numerarunt annos 5493, Constantinopoli- tani annos 55o9, Alexandrini annos 55oi. Usi videlicet sunt Versioné Septuaginta, atque juxta hanc supputarunt annos, neque tamen etiam aequaliter. bo Prolegomena