Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Chronologia. §■ 6. Sí JEra Olympiadum. JEra Urbis conditce. Aüra Nabonassari. I Praeter hanc .dEram mundi ab ejus creatione, queraadmodnm multa in mundo fuerunt vel in­stituta recenter, vel quorum eventus, habuerint insignem aliquem characterem ad tempora notan­da sequentia; ita aerae quoqe , et epochae multae esse potuerunt. Insigniores, et notabiliores tan­tum ego prolaturus sum, et memoraturus. Sunt autem hae. AEra Olympiadum. Nomen hoc venit ab Olympia urbe Elidis in Peloponeso ad Alphaeum fluvium in vicinia montis Olympi, quae et Pisa fuit dicta. Hic celeberrimum Inpiter habuit templum, a quo is etiam dictus est Olym­pius. In hujus honorem ludi hic sunt instituti, et celebrati singulis quadriennis. Horum aucto­rem ferunt fuisse Herculem, pluraque alia fabulo­sa de hoc narrantur. Illud certius, ludos hos esse ab Iphito Rege Elidis instauratos: a qua horum ludorum instauratione annos numerando, et si­gnando per Olympiades mos deinde obtinuerit non tantum apud Graecos, verum etiam in ipsa Ecclesia apud Scriptores Ecclesiasticos. Ante institutos hos ludos, atque inductam hinc epocham, historiae etiam ab ipsis Graecis confectae certa fides non est: de qua Eusebius in Chronico: Ab hoc tempore (Olympiadis primae) Graeca de temporibus historia vera creditur; pa- riterque Julius Africanus apud eumdem Eusebium lib. io. Praepar Evang. Cap. 5. Usque ad Olpmpi- ades3 inquit, nihil exploratum in historia Grce­4 * co-

Next

/
Thumbnails
Contents