Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
46 Prolegomena. possit perveniri facile, ab initio cujusque cycli numerando annos ad annum Cycli ab historic memoratum. 5- *• Periodus Juliana. Periodus Juliana est summa annorum, qui prodeunt ex annis 19 Cycli lunaris, annis 128 Cycli Solaris, et annis i5. Cycli Indictionum inter se multiplicatis. Periodus igitur Juliana constat annis 7980= Hunc enim numerum dant illi Cycli inter se multiplicati. Josephus Scaliger in Opere de Emendatione Xempor. circa a. C. i58o. fuit hujus Periodi inventor, non tamen primus: nam a Graecis hanc dicitur mutuatus. Juliana vero Periodus vocatur, quod ad anni Juliani, ejusque Cyclorum rationem adcommodata sit, inde autem Periodus, quod donec anni 7980, quibus constat haec Periodus, peragantur, numquam anni Cyclorum qui jam fuerunt in aliquo Periodi anno iidem simul denuo recurrant. Sic quoniam annus primus Periodi hujus habuit Cycli solaris annum primum, itidemque primum Cycli lunaris, et Indictionum , hi omnium trium Cyclorum anni primi non prius convenient, quam is circulus annorum 7980, ex quibus constat tota Periodus, fuerit completus. Cum per solam Cyclorum multiplicationem Periodus haec facta sit, sua sponte intelligitur, illius initium esse etiam nonnisi mente conceptum, quodque antecedat ipsam etiam originem mundi. Neque enim iste vel sex millibus annorum integris ad-