Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Chronologici. 4-7 adhuc stetit. Annum, quo mundus coeperit esse, Chronologi ponunt in anno Periodi Julianae 710. initium vero AErae Christianae in anno 4oo4. a creatione mundi. Ex quo 'sequitur , Periodi Ju­lianae fuisse annum 4714. quo Christus natus sit, aeraque Christiana inceperit. Neque tamen iste *• etiam a mundi creatione annus 4oo4. est omnimo­de certus, et definitus: Anni hi sumuntur, et colliguntur ex genealogiis Patriarcharum, et Re­gum in Bibliis. Jam vero in his numeri tantum an­norum , quibus vixerint, sunt positi, non etiam menses, et dies, quibus vel supra, vel infra illos annos vixerint. Quis enim credet , omnes istos esse mortuos, semper in anno vitae aliquo ita completo, ut huic nihil defuerit, nihil ultra hunc fuerit? Sed neque quo anno mundi Christus na­tus sit, Chronologi conveniunt. Petavius nume­rat annos 3g85, Bertius 4ooo. mihi, ut ceteros praeteream, computatione facta, prodierunt anni 4oi5. In hac discrepantia dumque alii annos ali­quot supra, alii infra quater millenarium habent ex computatione sua, ne ipse quidem Petavius dissentit, ne numerus 4ooo, vel 4oo4, quasi me­dius assumatur: quorum alterum Bertius Rudi- ment. Chronol. Cap. 8. et ipse secutus etiam est tanquam juxta recentiorem , et communiori usu receptam Chronologiam. Sed et illud adverten­dum est. AEra Christiana , quae initium ducit a Natali Domini, cujus auctor est Dionysius Exi­guus, communi Chronologorum judicio quatuor an­nis circiter tardius est constituta in annis, qui a mundi creatione fluxerunt. Itaque annus mundi 4oo4. reapse intelligitur idem, qui 4ooo. Haec numeratio annorum a mundi creatione usque ad Christi natalem etiam illam adhuc habet con-

Next

/
Thumbnails
Contents