Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Chronologic. 45 a Graecis sunt. Sed neque hac ratione adime Cy­clus iste novemdecennalis cum annis 19 Julianis accurate congruit, breviorque est circiter hora 1, 27', 52/4 Numerus in hoc Cyclo lunari quisque, verbi gratia tertius, quartus etc. solet numerus aureus appellari. Non defuerunt nationes, quae lunarem' annum nequidem ex duodecim menstruis lunae conversio­nibus confectum haberent. Ipsis Romanis sub Ro­mulo annus tantummodo decem mensium fuit, quem a mense Martio inchoarunt. Numa postea duos, Januarium, et Februarium addidit, anni­que initium in principio mensis Januarii defixit. ./Egyptiis juxta Plinium , Censorinum, et Diodo­rum Siculum, anni jam unius, jam duorum, jam trium mensium fuerunt, ut S. Augustinus lib. l. de Civ. Dei Cap. 10. perhibet, quatuor, cujus haec sunt verba: Perhibentur JEgyptii quondam, tam breves annos habuisse, ut quaternis mensi­bus finirentur. Hinc existit ille portentosus anno­rum numerus apud eosdem ^gyptios, ut ab Osi­ride usque ad Alexandrum M. juxta alios decem millia, juxta alios tria, et viginti millia annorum teste Diodoro Siculo numeraverint. Inde quoque tantus iste numerus annorum Aegyptiis fuit, quod cum divisi essent in plures dynastias, ex annis, quibus dynastae non alii post alios’, sed tempore eodem in diversis locis , et regionibus ^Egypti regnarunt, illam summam annorum confecerint ad gentis suae antiquitatem jactandam. Eosdem /Egyptios fabulatos esse, in hac sua numeratione annorum hinc etiam apparet, quod eodem Dio­doro Siculo Biblioth. lib. 1. venditaverint , deos fuisse, qui primi eorum reges fuerunt, idque spa­tio annorum octies decies mille. 5.3,

Next

/
Thumbnails
Contents