Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

44 5.3. Cyclus Solis, Cyclus Indictionum. Praeter liunc Cyluin lunarem annorum lg, est Chronologis alter etiam Cyclus solis, nec non Indictionum. Cyclus solis constat annis 28. Hu­jus inventor fuit Sosigenes, idem ille astrologus, cujus opera Julium Caesarem usum esse ad annum corrigendum, supra dictum est. Appellatur Cy­clus solis a prima hebdomadae die, quae nőmén solis gessit, huicque fuit sacrata. Dies septem hebdomadae literis alphabeti primoribus per eum- dem Sosigenem fuerunt designatae retrograde inci­piendo a litera G, quae septima est alphabeti: Dies 365 unius anni faciunt hebdomadas 52 , et diem unum. Hinc fit, ut quae prima fuit litera anni , eadem etiam ultima sit: sique nihil aliud interveniret, anno quovis septimo evoluto, redi­tus ad eamdem literam fieret, quae fuit in princi­pio elapsi septennii. Quia vero anno quovis quarto, qui est bissextilis, semper proceditur ul­tra ad literam hebdomadae proxime sequentem, cumque numerus septenarius, quater multiplica­tus, faciat numerum 28 , etiam litera hebdoma­dalis redit nonnisi anno expleto 28. Hic Cyclus incipit more Romano ab anno bissextili literas ha­bente G F : quae proinde litterae nonnisi peracto Cjclo annorum 28 redeunt, eodemque ordine, quo prius , pergunt currere per alios, et alios totidem annos 28. Cyclus Indictionum quando adhiberi coeperit, a quo excogitatus, et quae haec res fuerit, quae sit indicta, Scriptores non conveniunt. Auctor Chro­nici Alexandrini initium harum ponit in anno pri­■Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents