Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

ne, colligebant, et postquam ad quantitatem uni­us diei perventum fuit, hunc deinde diem adje­cerunt , ut annus lunaris cum solari congrueret. Hebraei et ipsi annum duodecim conversionibus lunae metientes jam post annum unum, jam post nlterum adjecerunt mensem integrum, quem aclar nominarunt, hoc est, alterum Adar, utpo- se, quem bis numeraverint, ut a nobis fit in die, qui intercalatur anno bissextili. Adar mensis He­braeorum nostro Februario respondet. Arabes, Saraceni, Tureae hoc facere negligunt. Unde fit, ut hi neque anni initium, praecise sumentes men­ses duodecim, per totidem lunae conversiones de­finitos , pro anno uno , certum, atque defixum habeant: semperque hunc in novilunio incipiant, quod post lunae duodecim integros orbes contingit. At vero omnes fere alii populi, anno utentes lunari, hunc cum solari componere studuerunt, excogitata annorum periodo, qua peracta obtine­rent solis, et lunae ad idem punctum reversionem. Hanc cum primo sibi constituissent periodum an­norum duorum , deinde quatuor , postea octo , tandem devenerunt in Graecia ad annos 19, quem Cyclum annorum novemdecim , Graeco vocabulo ivve«$tX!Xiritfi'$oc appellarunt. Meton hujus inventor fu­it astrologus , juxta Ptolemaeum anno quarto Olympiadis 86. quemque et aliae nationes assum­pserunt, ipsique etiam Christiani ad Pascha deter­minandum. Quia tamen anni 19. Juliani non con­veniunt CMm hoc Cyclo, et circuitu lunari, siqui­dem anni Juliani 19. faciant dies 6939, horas 18 : at vero anni totidem lunares constent diebus fere 6732, horis 23, 2 4^, 5^, sitque differentia men­sium 7; hi idcirco menses septem sunt certis an­nis additi Cyclo intercalares, qui dicti a 4i Prolegomena,

Next

/
Thumbnails
Contents