Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Chronologia. 4i irum incidit in diem 12. Aprilis, quae fuit feria hebdomadae quinta. Igitur die Dominica quae subsequebatur, diesque i5. fuit Aprilis, fuisset ipsis celebrandum Pascha. Non autem hac , sed sequente Dominica, die 22. Aprilis hoc celebraverunt. Sic eos non servasse diem, quo celebrandum fuisset Pascha juxta suum vetus Calendarium, jam ipse observavi aliquoties. Annus Lunaris. Cyclus Lunaris. Etsi vero unus sol ex astris mensuram nobis det, et anni descriptionem; multae tamen nationes , ipsique etiam Hebraei lunae cursum , et conversiones adhibuerunt ad annos metiendos , et supputandos. Luna orbem suum perficit diebus 27, horis 7, 43/, 7u: qui mensis Periodicus 'vocatur. Praeter hunc autem alter etiam mensis est, dictus Synodicus , tempusque illud continens, quo luna a sole digressa hunc rursus assequitur. Siquidem interim, donec luna orbem suum perficiat, sol gradibus fere viginti septem ulterius provehatur, hosque luna emetiendos habeat, ut cum sole conjunctim praeter suam propriam orbitam feratur. Hic mensis Synodicus constat diebus 29, horis 12, 44^, 3^, etc. qui duodecies repetitus annum efficit dierum 354, horarum 8, 48^ 38/L Hi menses rursus alii sunt Astronomici, alii Civiles. Astronomicis ea est mensura temnoris, quae modo dicta est. Civiles sunt dierum 29, et 3o alternatim. Qui his mensibus usi sunt, illud , quod fuit neglectum ex minutorum praetermissione