Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

4o Prolegomena ad hoc usque tempus dies una accreverat diffe­rentiae inter hoc vetus Julianum, et novum Gre­goriánom Calendarium. Protestantes tametsi in in sua hac correctione post correctionem Gregorii iverint, sibi tamen ipsis hanc solent tribuere, ita­que hanc veluti a se profectam, receperunt illico hi omnes in Germania, nec non Hollandia, Dania, et Helvetia. Anglia idem fecit, sed nonnisi a. 1752. Svecia a. 1753. Necdum tamen Protestan­tes nobiscum in Calendario etiam consenserunt. Nam non eo minus hi anno 1724. et 1744. Pascha una septimana tardius, quam nos, et anno 1778. una septimana prius hoc celebrassent, nisi anno 1776. vel, ut aliqui habent, a 1777. Gregoriá­nom Calendarium ipsi etiam recepissent. Josephus IT. Imperator ad hoc permovit Protestantes in Germania , quosque secuti sunt Protestantes et alibi. Cur correctione facta Calendarii ad eum modum , quo haec facta erat etiam a Gregorio XTIÍ. tamen nonnumquam discrepaverint in Pa- sehate a nobis, inde venit; quod hi ad determi­nandum Pascha usi sint calculo astronomico juxta Tabellam Keplero - Rudolphinam , dum vero Ca­tholici huc utuntur Cyclo Epactarum, et Litera- rum Dominicalium Russi, et Graeci nec tantum communione a nobis disjuncti, verum etiam con­juncti retinent adhuc Calendarium Julianum. Nec tamen etiam juxta hoc videntur semper servare diem , quo Pascha celebrandum haberent. Post iequinoctium vernum, positum ad diem 21. Martii a Concilio Nicaeno est hoc celebrandum die Do­minica post lunam i4. ejusdem aequinoctii verni, hoc est quae dies decima quarta lunae cadit vel in ipsam diem qua aequinoctium est, vel in aliquam subsequentem. Anno superiore 1820. juxta ipso­rum Calendarium luna i4. post aequinoctium ver­num

Next

/
Thumbnails
Contents