Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

56 CAPUT II. DE CHRONOLOGIA. 'S- »• Chronologia altera Mathematica, altera Histo­rica. De anno Solari. Historia nisi distincta sit, et illustrata lumine ad videndum, res, quae narrantur, quo tempore, atque loco actae sint, fabulae similior est, quam verae narrationi. Ex quo sequitur, eum, qui hi­storiam cognoscere plene vult, debere instructum esse scientia Clironologiae, et Geographiae. Ilaec regionum , atque locorum , illa temporum descri­ptio est. De illa prius, deinde de hac agetur. Ad metiendum, et definiendum tempus, quod Graece x^oW vocatur, cursus adhibetur solis, et lunae perpetua populorum omnium consvetudine. Solis conversio anniim efficit, lunae mensem. Obser­vare cursum solis , lunae , aliorumque astrorum, atque ope calculi investigare, et designare vicissi­tudines, quae in his fiunt, nec non harum tempora determinare , ad scientiam pertinet Chronologi mathematici , et Astrologi. Altera Chronologia est historica: quae ostendit, quomodo ratio tem­porum , quae ab Historicis non eodem modo inita est, et computata a diversis initiis, redigenda sit ad eam computandi formam , quae nobis usitata est, atque sic intelligentiam de tempore, quo res quaevis acta sit, assequamur. Neque tamen etiam I

Next

/
Thumbnails
Contents