Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Chronologia. DJ haec historica potest prorsus carere notitia Chrono- logiae mathematicae: siquidem ab hac venerit ipsa etiam mensura annorum, mensium, dierum, quae in historia quoque obtinet. Annum sol efficit sua conversione una, mensem luna pariter una conversione. Hujus conversiones duodecim etiam faciunt annum, sed lunarem : alter, qui solis eonversicnem habet pro mensura, annus est solaris. Etiam vero iste non unus, idemque est. Annus, qui continet plene, et perfecte totum illud spatium temporis , quo peracto sol redit in sua conversione ad idem punctum, unde discessit, annus vocatur Tropicus, alter est Civilis, qui in annis numerandis adhibetur, nec accurate sumptus est. Annus Tropicus ne idem quidem semper est. Siquidem solis etiam conversio ab uno ad alterum cardinem jam aliquantulo longior, jam brevior sit, ideoque nec Astronomi hunc determinare accurate sciant. Attamen mediam sequendo viam inter summam ejus, et longitudinem, et brevitatem , definiunt hi annum Tropicum esse dierum 565, horarum 5 , minutorum primorum 4q. Annus civilis solet etiam annus Julianus appellari. Hanc ab Julio Caesare accepit denominationem annus civilis. Nam cum ab anno Tropico ex neglecta differentia jam ita discrepasset, istumque antecurrisset, siquidem brevior esset, ut mensis Januarius in anno Civili initium duceret ab aliqua die, qui debebat esse dies mensis Octobris; Julius Caesar, usus opera Sosigenis Astronomi Alexandrini , correxit Calendarium intercalando mensem Februarium diebus tribus, et viginti, atque inter Novembrem, et Decembrem interponendo menses duos dierum septem, et sexaginta, ita ut annus iste evaserit longus dies 445. Annus hic fuit Pe-