Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
transformatione, prout ei visum fuit. Ex his duo postremi continent historiam propria industria confectam. Paulus Orosius Hispanus Presbyter Tarraconensis libros septem Historiarum contra Paganos hortatu S. Augustini scripsit, adversa, et calamitates, quibus fuit jactatum Romanum Imperium, Religioni imputantes Christianae. Post hos seculo sexto Epiphanias Scholasticus Italus Historiam , quae Tripartita vocatur, confecit latino sermone, e Socrate, Sozomeno, et Theodoreto excerptam. Hos secuti sunt Scriptores Byzantinae historiae a seculo sexto ad seculum usque decimum quintum. Nicephorus Callistus Historiam elucubravit a Christo usque ad a. 610. libris tribus, et viginti: e quibus ultimi quinque interierunt. Liberatus Diaconus Carthaginensis historiam haere- seos Nestorianae, et Eutychianae scripsit sub nomine Breviarii. Basilius Cilix Presbyter Antiochenus seculo sexto ineunte libros sex Historiae Ecclesiasticae exaravit: cujus sola memoria remansit apud Photium Cod. 107. et Nicephorum in principio Operis. Anastasius Sinaita seculo septimo historiam haeresum , et Conciliorum confecit ab Ecclesiae principio usque ad Constantinopolitanum VI. generale concilium a. 680. adversus Monothe- litas celebratum. Ven. Beda Anglus Monachus in omni genere literarum versatissimus scripsit seculo octavo historiam gentis Anglorum, Martyro- logium, et Sanctorum vitas. Seculo nono Pho- tius , qui istius disjunctionis prima fundamenta jecit, quae nunc etiam durat Graecorum ab Romana Ecclesia, composuit Bibliothecam , quam Mufi0/P»/8Ao» incripsit, in qua ducentos octoginta Scriptores recenset, quorumque fragmenta exhibet. EdiCritica. Scriptor. Hist or. Bed. 29