Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Edidit quoque Acta septem Conciliorum generali­um in compendium contracta praeter quaedam alia. Haymo Floriacensis , Monachus Anglus circa a. 1020. auctor est Historiae a Justiniano Imp. usque ad Carolum M. quam Gulielmus Malmesburiensis in epitomen contraxit. Luithprandus Diaconus Ti­cinensis , postea Episcopus Cremonensis , seculo decimo Historiam scripsit rerum, quae in Europa acciderunt sua aetate libris sex: librum quoque composuit de Romanis Pontificibus. Sigebertus Gemblacensis seculo duodecimo scripsit Chronicon ab a. 38i usque ad a. 1112. nec non librum de Scriptoribus Ecclesiasticis. Otho Frisingensis aeque Chronicon, eodemque seculo composuit libris se­ptem a mundo condito usque ad a. Chr. 1146 Se­culo decimo quinto Baptista Platina (quidam Bartholomaeum vocant, non recte) scripsit Vitas Romanorum Pontificum a S. Petro ad sua usque tempora. , E reliquis, qui deinceps in excolenda Historia Ecclesiastica studium, et laborem prae ceteris po­suerunt, sunt praecipue memorandi: Caesar Ba- ronius Cardinalis notissimus ab Annalibus Eccle­siasticis, quos usque ad a. 1198. perduxit, natus Sorae in Italia a. i538. vita functus a. 1607. Hen- ricus Spondanus Episcopus Appamiensis hos in epitomen contraxit, et ulterius usque a. i64o. perduxit. Idem quoad continuationem Annalium Baronii fecit Odoricus Raynaldus, et Jacobus La- derchius ejusdem cum Baronio Congregationis Ora­torii. In eosdem Annales Antonius Pagius Ord. Minor. Convent, animadversiones Historicas , et Criticas fecit : cujus nepos Franciscus Pagius non tantum Antonii Pagii postrema scripta perpolivit, verum 5o Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents