Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Prolegomena uterque dictus Scholasticus, id est, Causidicus: Ille libris septem ab a. 3o6. usque ad a. 439. hic libris novem ab a. 323. usque ad a. 423. suam perfecit Historiam. Neuter etiam immunis ab eo, quod in Historico debet esse, ne partium studio deditus esset. Namque ambos Novatianis fuisse addictos, ostendunt res in eorum favorem scriptae. Hos secuti sunt Theodoretus, Philostorgius, Theodorus , et Evagrius. Theodoretus Episcopus Cyri in Syria praeter alia Opera libros quinque Historiae Ecclesiasticae composuit ab a. 322. usque ad a 427. Nestorio primum deditus, sed mox ita ei factus contrarius, ut in Ephesina pseudo-syno- do idcirco ex Episcopatu dejectus sit: sed quem recuperavit , ad eumdem repositus a Leone M. Rom. Pont. Philostorgius fuit Arianus e Cappadocia: libros duodecim composuit historiae ab exortu haeresis .Arianae usque ad a. 42 5. cujus Epitome tantummodo superest facta a Pliotio. Theodorus Lector Ecclesiae Constantinopolitanae continuavit Socratis historiam usque a. 518. cujus pariter tantum sola Excerpta hodie supersunt. Evagrius Causidicus Antiochenus et ipse Socratis, et Theo- doreti Historiam continuavit libris sex ab a. 431. ad a. 5g4. Omnes hi Graeca lingva usi sunt inscribendo Henr. Valesius eos latiné vertit. Sulpitius Severus Presbyter , discipulus S. Martini Episc. Túron, scripsit Epitomen Historiae Sacrae a mundo condito usque ad Christum natum, et insuper historiam trium primorum Ecclesiae se- culorum, a stili venustate , et concinnitate Sallustio , et Tacito comparatus. Rußnus Presbyter Aquilejensis eodem seculo quinto, quo Sulpitius, Historiam confecit libris undecim, quam ex Eusebio maximam partem sumpsit , cumque ejus transs8