Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 27 finuTn confert, qui eam primus in latinum vertit, quodque non fecerit fideliter; et ne infidelitas ver­sionig appareret, in Graeca etiam lingva interpo­laverit Eusebium. Quae Yalesii omnino fundata est acrussatio Rufini. Nam iste quod non reliquerit inviolatum Eusebium, seipsum prodidit in .Apolo­gia, dicens, se librum nonum, et decinum Histo­riae Eusebii in unum contexuisse librum. Jamque per Aeacium , et Euzonium , qui successores Eu­sebii in Episcopatu fuerunt, teste S. Hieronymo Epist. 141. ad Marcellum, tota bibliotheca Euse­bii , quam reliquerat , specie instaurationis fuit transcripta in membranas alias. Quae qualis tran­scriptio fuerit, judicare licet ex Arianorum mori­bus, aliorumque haereticorum, qualiaque exem­pla jam ex primis seculis memorat lib. 5. H. E. Gap. 28. etiam ipse Eusebius. Hoc in exemplo de Eusebio volui ostendere, ut monerem, quam vi­dendum sit, Historici, non tantum qualis sit cha­racter, verum etiam, num monumenta , ex qui­bus Historiam haurimus, manserint mutationis, et interpolationis expertia. Eusebii ejusdem aliud Opus ad Historiam conferens , est etiam Chroni- con: in quo, imitatus Julium Africanum, ab or­be condito usque ad a. Chr. 325. res memora­biles omnes etiam in successionibus imperiorum et regnorum collegit , et juxta seriem temporis adnotavit. $• 9­Scriptores Historiae Ecclesiasticae post Eusebium. Post Eusebium Historiae Scriptores Ecclesiasti­cae fuerunt, Socrates, et Hermias Sozomenus, uter-

Next

/
Thumbnails
Contents