Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
is egit in hoc Concilio, tamque memoria , atque laude digna; tamen reticuit studiose id omne, quod actum fuit contra Arium ejusque fautores in hoc concilio. Nam quod dicit de Ario, et re, adversus hunc acta, istud solummodo est. Constantinum , audita dissensione inter Alexandrum Episcopum Alexandrinum, et Arium, gravi dolore affectum per literas studuisse dissidentes ad concordiam revocare: cumque hoc svadendo perficere non potuisset, Synodum undique convocasse, sicque sopito tumultu pacem restituisse. Quam obrem Photius Biblioth. Cap. 127. Eusebium plane sui similem dixit etiam in hoc Opere: qui perinde, ut in Historia dissimulaverit, quae ei fuissent dicenda de Ario. .dEque Socrates, tametsi suscepisset ejus Historiam continuandam, lib. 1. Hist. Eccl. Cap. 23. eumdem vocat bilingvem. Synodus quoque Nicaena II. Generalis dixit Eusebium aliter, atque aliter secundum tempus, et causas fuisse conspersum, hoc est, qui aliam, atque aliam, formam induerit , et uno verbo, versipellis fuerit. Eliam in ceteris sunt, quae prodant non omnia esse ab eo scripta ex vero, sed neque testimonia semper protulit ita , ut erant, quae sumpsit ex aliis Scriptoribus. Scripsit lib. 2. Hist. Eccl. Cap. 23’ Jacobum, qui frater Domini vocabatur, suscepisse Ecclesiae administrationem, quasi universalem , idque auctore Hege-sippo, tam improvide contra id, quod asseruit, ut cum deinde ipsa etiam hujus verba attulisset, hoc in istius verbis non sit, quae sunt etiam ab Eusebio producta, tantum ista : Ecclesiae administrationem una cum Apostolis suscepit Jacobus frater Domini. Quo rem direxerit, ex ejus his antecedentibus verbis Cap. Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 2 5