Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

t' »> * If « I ([tie ad anum 221. post Christum natum: in qui­bus, testimonio Photii, nihil eorum praetermisit, quae digna memoratu fuerunt. Utraque haec Hi­storiae monumenta interciderunt : attamen ipsi etiam Eusebio pro fonte fuerunt, unde Historiam suam hauserit ad illud usque tempus, ad quod us­que Hegesippus in suis Commentariis, Julius Afri­canus in Clironographia sua pervenit. Jam si crisim velimus instituere , cujus fidei habenda sit haec Historia Eusebii, non desunt, qui hunc ita suspiciant, ut laudent tanquam etiam parentem Ecclesiasticae Historiae. Hoc ei elogium competere potest, quatenus primus est ante eos, quorum monumenta historiarum vetusta habemus, non quasi bonae fidei historicus semper, et ubi­que fuisset. Is lib. 10. Hist. Eccl. cap. 8. et 9. re­fert victoriam Constantini M. de Licinio, rem, quae contigit an. 32 4. Anno subsequente celebra­tum fuit Concilium Nicaenum in causa Arii. In hac victoria Eusebius substitit , historiamque suam abrupit, nec in hac, quam Historiam Ecclesiasti­cam volebat esse, quidpiam memoravit de re tan­ti momenti, quanti fuit hoc generale concilium , atque omnium primum, de quo scribere vel ma­xime pertinebat ad Historicum, dumque huic con­cilio ipse etiam affuisset. Jam Arius ab octo cir­citer annis non solummodo AEgyptum, verum et­iam Palaestinam, aliasque plures provincias errore suo infecerat, et ob quam causam de Ario plures jam Synodi habitae erant. Eusebius nihilominus ne verbulum quidem de' his fecit. Cur, jam su- pra $pho 5. indicatum est. In libris vero quatuor suis de Vita Constantini M. dum non potuisset prae­terire omnem Concilii Nicaeni naentionem, nisi et in Constantini laudibus vellet supprimere ea, quae 2 4 Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents