Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
$• 8. T)e Critica speciatim. Hcec qua ratione debeat Jieri in Eusebio Ccesareensi, tamquam in exemplo, ostenditur. Hactenus sermo fuit de Critica generaliter. Quod si vero in hac itum fuerit per Historiae confectores ad indicium faciendum, qualis quis eorum sit, et cujus fidei, qualisque ejus auctoritas existimanda sit; haec Critica jam erit specialis. Qui incunabula Ecclesiae describunt , sunt Evangélistáé in Evangelio, et Lucas insuper in Actis Apostolorum: quaeque etiam proprie historica narratio est. Multa vero etiam de primaevo Statu Ecclesiae colliguntur ex Epistolis Apostolorum, et ex ipsa etiam Apocalypsi S. Joannis. Qui cum scriptores fuerint divinitus inspirati, in horum scriptis nihil potest esse, de quo vel suspicionem fas sit movere , falsumne sit , vel incertum quod narratur. Ad alios igitur , qui postea jam absque praesidio divinae inspirationis scripserunt de rebus Ecclesiae, liaec referenda crisis erit. Tali historia, quae quidem ad nos usque pervenerit, ea, quae Eusebii Caesareensis est, antiquiorem nullam habemus. Ab Ecclesiae ipsis cunabulis hanc incepit, perduxitque usque ad annum 2 4. Constantini M. qui a Christo fuit annus 32 4. libris decem. Dixi, quae usque ad nos pervenerit. Siquidem etiam Hegesippus seculo Ecclesiae secundo. et Julius Africanus seculo tertio bene meriti de Historia sint, ille in libris quinque, quae «Tt ouvi{ faceret ruv ikxXij'Jixrlxeiv xf«gtúov> Commentarios jlctO-. rum Ecclesiasticorum vocavit, hic in libris pariter quinque Chronographiae ab Orbe condito usque Critica. Scriptor. Hist. Eccl. 20