Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
22 Prolegomena se habeat in codicibus Scriptoris, quam bunc sit legere in codicibus antiquioribus, vel si nequidem in bis exstet, tantoque magis licebit fraudem advertere, si in tali loco, de quo excitata suspicio interpolationis , vel mutilationis est, non cohaereant antecedentia cum consequentibus. Interpolationes, atque ipsae etiam suppositiones in codicibus scriptorum non sunt factae semper ex pravitate talium , qui ut fulcrum suis non bonis sententiis conquirerent, istas subtruserunt, et affinxerunt tum aliis, tum ipsis etiam Patribus, sed interpolationes contigerunt per librarios jam transcriptionem facientes sine debita attentione , et diligentia, jam etiam voluntarie, dum putassent quidpiam vitiose scriptum esse, quod non intellexerunt, et idcirco mutarunt. Quos quidem naevos, qui a librariis processerunt, facilius est advertere, et tollere vel ex contextu sermonis, vel ex comparatione, et collatione cum aliis codicibus. Ab interpolatione, mutilatione, atque ipsa etiam suppositione non manserunt immunia ipsa etiam Conciliorum generalium Acta , talemque casum subiit jam ipsum Concilium I. Nicaenum, et Con- stantinopolitanum I. pariter generale concilium, ut ostendi in meis Dissertationibus, et in bis etiam Institutionibus Historiae declarabitur.