Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
men hujus fecit mentionem, vel hanc recensionem fecerunt alii , quique de industria inquisiverint in hujus Opera , in qua tamen recensione non exi tat. Alterum est, quod prodit suppositionem, si liber ita confectus sit , ut in sententiis, assertionibusque suis pugnet cum sententiis, quas docuit, et asseruit idem Scriptor in aliis Operibus; si ea, quaesunt in libro, longe absint a moribus et indole, sintque dissona ab ejus ingenio, si neque cadant in eum virum, aliunde cognitum , cujus nomine liber prolatus est; si talia in hoc libro sint, quae nondum fuerunt eo tempore quo vixit, et scripsit is, cujus dicitur liber esse; si in hoc etiam stili sit diversitas ab eo stilo, quo idem , cui datus liber est, usus in aliis suis Operibus fuit. Quod si de libro aliunde notum sit, hunc esse revera illius, cujus nomen gerit, et tamen talia continet, qualia modo dicta sunt de suppo i- tione unde adverti ista possit, iste erit interpolatus Haec autem et inde observari potest, dum Scriptor posterior ex illo sumpsit, quae literis tradidit, neque tamen illud affert, quamvis valde memorabile, quod in libro existit, de quo quaeritur, manseritne inviolatus. Socrates, et Theodoretus , qui in sua historia plura transcripserunt ex S. Athanasio , tamen id, quod legitur 111 eodem Athanasio de Liberio Papa, hujusque subscriptione formulae fidei confectae ab Arianis, non tantum non memorant, sed aliam etiam assignant causam, quae Constantio Imperatori fuerit, Libe- rium revocandi ab exilio. Igitur hinc rectene conclusi in meis Dissertationibus Dissertatione decima , hunc locum in Athanasio esse vitiatum, et interpolatum? Etiam interpolationis, et corruptionis erit indicium, si nunc locus quispiam aliter se Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 21