Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
ciierint homines nequissimi non tantum erga Scriptores Ecclesiasticos, verum etiam profanos, quin manus suas nequidem a Scripturis Canonicis continuerint. Dum ergo gravissimi etiam, et intemeratae fidei Scriptores, ut Cyprianus, Augustinus, Hyero- nimus aliique tales velut testes rei, quae sit acta, producuntur, eorumne testimoniis ex vero nitetur narratio , quae sunt sumpta nonnisi ex suppo- sitiis eorum nomini operibus , vel interpolatis? Quo circa nemo non videre potest , quam etiam huc necessaria sit Critica. Nec aliunde magis, quam ista ratione , et non discernendo ea, quae tantum afficta essent Patribus, aliisque Ecclesiasticis Scriptoribus multa sunt in Historia Ecclesiastica pro veris habita, et habentur etiam nunc: ad quorum falsitatem detegendam multum contulit Critica cum alias etiam, tum praesertim superiore Ecclesiae seculo. Haec in ipsa Historia deinde venient, memorata jam etiam a me, et demonstrata in Dissertationibus in Selecta Historiae Ecclesiasticae argumenta. Ista autem sunt, quae esse nobis debent prae oculis ad discernenda vera a falsis monumentis ; deinde manserintne integra, vel num sint per interpolationem vitiata, et corrupta. De suppositione primum loquamur, unde haec agnosci possit. Si liber tantum multo tardius venit ad lucem, quam is vixerit, cui adscribitur, sique hujus nullum exstet vestigium apud eos, qui vel eodem tempore vixerunt, vel hunc secuti sunt proxime cui liber tribuitur, iste habendus est pro supposi- titio, vel saltem pro suspecto. Caret enim testimonio idoneo quo se probet authenticum. Idque eo fortius futurum est, si vel is cujus dicitur liber esse , alicubi recensuit sua Opera, neque tamen 20 Prolegomena