Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
mercem , quam anonymus protrusit, suspectam debere esse, cum qua prodire aperta facie non sit ausus. Attamen etiam hic locum habet exceptio: si, quamvis proprium nomen auctoris lateat, tamen character hominis, tempus, et ad quos scripserit, aliunde innotuit, sique ex eo tempore, quo liber editus in lucem est, ab iis, qui hunc primi susceperunt, habitus in auetoritate est, atque sic ab his ulterius traditus , ad nos usque, habens existimationem auctoritatis, pervenit. Tali enim pacto, qui coaevi fidem istiusmodi anonymi scriptoris probaverunt, testes etiam sunt de ejus fide. Historicus etiam suspectus est, de narrationis suae sinceritate, qui rem non plane, et simpliciter refert , sed hanc verbis studiose oxornat. Nam qui in oratione ornanda comptis verbis studium posuit , hujus minor cura fuit erga rem ipsam, quamque verbis jam auxerit, jam minuerit. Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 19 $• 7. Observatiores Criticce de fide monumentorum. Critica , cujus modo praecepta, et observationes traditae sunt, spectavit ad dijudicandum, quales ii fuerint, qui res memoriae prodiderunt, sive hi ex professo historiam scripserint, sive in alio genere monumentorum testatum fecerint , quid actum sit, ut qualis fides ipsis habenda esset adverteretur, errorque vitaretur. Habet vero eadem Critica illud etiam officium ut videat, primum sintne monumenta vere illorum, sub quorum nominibus proferuntur; deinde istane permanserint inviolata, et incorrupta. Siquidem has suppositionis, atque interpolationis artes semper 2 * ex er-