Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Rem transmisit silentio, eo quod addictus fuerit Ario, ejusque errori. Silentio autem in Scriptore sola etiam oblivio, et mens non satis vigil, circum- spectaque ad omnia dare causam potuit. Quamvis autem in silentio vis non sit ponenda ad inficiandum id, quod loquuntur certa histori­corum testimonia, tamen potest ex silentio duci argumentum ad negandum id, quod est affirma­tum , dum historicus de hoc tacet, quod ex pro­fesso tractavit, taleque hoc sit, quod ignorare non potuerit , appareatque tali voluntate fuisse erga eum, quem res attinuit, ut si accidisset, hanc studiose etiam, et cupide vulgaturus fuisset. Etiam idem silentium argumentum falsitatis prae­bet, dum qui narrant rem factam esse, Scripto­res sunt non coaevi, sed posteriores; qui tacent, coaevi, et domestici. Quod si res talis fuerit, in qua nihil sit, quo minus contingere potuerit, con­cedemus etiam nos hanc quidem accidere potuis­se, factam esse pro certo non habebimus. $• 6. Sint ne alicujus ponderis anonymorum testi­monia. Suspecta Historici Sinceritas , cujus af­fectatus stilus est. Sunt etiam Auctores absque certo nomine; vulgo anonymi vocantur. Ut testimonium fide di­gnum sit, debet de ejus , qui hoc dat, con­stare scientia, et probitate. Igitur neque hujus, qui ignoratur, quis, et qualis fuerit, testimoni­um pondus ad faciendam fidem habere debet. Jamque ipsa sui occultatio suspicione non caret, mer­18 Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents