Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
quod indicant antecedentia verba: Ad unius testimonium nemo condemnabitur, ut caveretur, ne facile innocens ad unius accusationem damnari posset, non ne fides haberetur unius etiam solummodo viri sed gravis, atque probi testificationi in rebus ceteris, non ubi agitur de condemnatione. Antonius Genuens. lib. 4. Artis Logicocriti- cae Cap. 2. istud exemplum attulit. Augustinus, inquit, de Civitate Dei narrat, se vidisse hominem, qui quotiescunque volebat, comas ad vultumy et a vultu ad occiput agitabat immoto capite. Quam historiam qui negat, vir est perfrictae frontis : nam et coaetaneus erat historicus, et probus maxime, et qui non facile sibi imponi patiebatur. $• 5. Ex silentio aliorum possit ne firmum argumentum duci ad id negandum, quod testatur Scriptor alius , et quando ? Si narratio narrationi de eadem re adversetur, et contradicat, hae ambae verae esse nequeunt. Etiamne igitur res, a certo auctore narrata subit tale periculum si tantummodo de hac Scriptor alter sileat ? Affirmationi negatio opponitur , non silentium. Stabit igitur narratio iis praedita dotibus , quas ut fide digna sit, habere debet, etiamsi de re , quam perhibet, silentium sit apud Scriptorem alium quamvis etiam coaevum. Possunt enim silentii plures causae esse in Scriptore, qui tacuit, ad rem silentio praetereundam. Eusebius ex professo scripsit Hist. Ecclesiasticam : cujus proinde vel maxime fuisset exponere, et referre, quidquid actum fuit in Concifio Nicaeno contra Arium. Tomus /, 3 Rem Critica. Scriptor. Hist. EccL 17