Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
i6 Prolegomena lud fiet probabilius, quod a testibus venit, quorum fides minus ambigua, et gravior auctoritas est. Nonnumquam vero solummodo in speciem aliqua inter scriptores discrepantia narrationis est, vel ex eorum verbis non rite intellectis, vel pro uno, eodemque sumendo, quod narratur non eodem modo, quod tamen non unum, sed distinctum loco, et tempore est, vel alia ralione:. Fit etiam, ut discordent scriptores inter se solummodo in iis, quae rei, quam narrant, adjuncta sunt: quo pacto tamen omnium erit consensio quoad ipsam rem. Nam neque in anno, quo Christus natus est, numerato a condito mundo, conveniunt Critici; nec tamen ideo non certum est, Christum natum esse, aut dubium fit, Criticorum quoad annum a condito mundo discrepantibus testimoniis. Narratio eo majoris ponderis erit ad faciendam fidem, quo plures sunt, qui idem referant, Attamen hi quotcunque Scriptores, numerum testium non augebunt, si appareat, istis unum, eum- demque fuisse fontem, ex quo suam narrationem sumpserunt: sed quod narratur, tantum fide istius fontis expendendum erit. Etiam vero unius Scriptoris testimonium, si constet de ejus scientia, et probitate, ea fide dignum erit, ut nonnisi temerarie rejici possit, quando nulla causa subest falsum suspicandi, ejus- que fidem, qui rem narrat, et testatur, in dubium vocandi. Nam nisi tale testimonium valeret, quae fides inter homines remaneret, et in societate humana? Equidem est Deut. 19. i5. In ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum. At vero lex ista de judiciis constituta est, dumque agitur de ejus, qui accusatus est, condemnatione, quod