Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
IS Prolegomena. et quidquid superstruxerimus tali narrationi, veritate haud nitetur. Ex quo intelligi potest, judicio opus esse ad discernendum verum, et falsum , vel saltem ad cohibendum assensum, ne rebus non satis exploratjs assentiendo errore ducamur. Ars haec , quae praecepta tradit ad dispiciendum , quid in historia verum habendum sit , vel falsum, certum vel dubium, probabile, vel contra, vocatur Critica. $. 2. In narratione considerandum venit , qualis sit is, qui hanc, et ex quo fonte faciat. Scriptor rem, quam narrat, vel habet per seipsum , si videlicet hanc ipse oculis suis spectavit, si ei interfuit, si in hac, dum ageretur, partes etiam aliquas habuit; vel hanc ab aliis accepit, idque iterum aut certo auctore, aut nonnisi ex fama, et vulgi narratione nullo certo auctore, vel hausit ex monumentis scriptorum se anteriorum. Potest deinde narratio esse de re illius temporis, quo narrator vixit, vel anterioris, hujusque aut vicinioris, aut remotioris. Scriptor deinde est vel domesticus, vel extraneus. Rursus scriptor vel tantum unus est, vel plures sunt, qui rem referant, quique vel inter se conveniant , vel disconveniant. Iidem, quamvis plures, potuerunt omnes nonnisi unum scriptorem, se anteriorem, sequi. Dumque scriptor etiam mendax possit esse, quique id dicat , et testetur, quod scit non ita fuisse, etiamsi viderimus, scriptorem fuisse eum, qui rem, quam narrat, non tantum potuerit, verum etiam debuerit habere cognitam, et perceptam; tamen