Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
tamen in hoc ulterius spectandum, atque considerandum erit, num huic voluntas etiam fuerit dicendi verum de eo,, quod narrat. $• 3Critica. Scriptor. Hist. JEccl. i5 Quid in historico debeat esse ^ ut fide dignus sit. Jam ex his, quae dicta sunt, difficile haud erit dijudicare, quae narratio fidem, et qualem possit facere. Nam nisi in scriptore haec duo fuerint, scientia ejus rei, quam narrat, et amor, studiumque veritatis , non erit fide dignus in eo, quod narrat, ejusque fides nutabit, si vel sola suspicio ceciderit in horum de illo etiamsi solummodo unum. Ad scientiam referri debet hujus etiam ingenium, jam aliunde notum, mentisqu® perspicacitas, nec non diligentia ad cavendum, ne falsa ipse pro veris haberet , et deceptus eadem pro talibus, aliis etiam, quamvis sine decipiendi voluntate, offerret. Quamobrem etiamsi narrator fuerit homo probatissimus, si tamen observatum fuerit, fuisse credulum incaute, quique in sua credulitate posuerit pietatem non adhibito judicio, hujus fides labascet. Attamen non idcirco ille etiam erit habendus credulus, quia talia narret, quae tantum nos credere nolumus praeoccupati opinionibus. Protestantibus scriptor omnis fuit credulus, qui miracula refert, quae patrata «int in Ecclesia post aetatem Apostolorum, etiamsi scriptor fuerit S. Hieronymus, vel S. Gregorius M. De S. Hieronymo Matthias Schroeckius in Historia Religionis Edit. Vindobon. pag. i4. Etsi, inquit, doctissimus in ceteris vir, historiae tamen Christianae credulitate nimia plurimum noxae attulit.