Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
PROLEGOMENA. CAPUT I. DE CRITICA, ET SCRIPTORIBUS HISTORIAE ECCLESIASTICAE. «• '• Historia Ecclesiastica unde sumat initium. Hujus ex parte divina, de cetero humana auctoritas. ^^|uae Graeco vocabulo historia vocatur, latiné dicitur narratio. Igitur Historia Ecclesiastica est expositio rerum memorabilium, quae, evenerunt, et gestae sunt in Ecclesia. Ecclesiae auctor, et conditor est Christus. Itaque ab hoc etiam incipere debet Historia. Quid Christus Ecclesiae suae causa egerit, Religionisque Christianae prima propagatio, facta per Apostolos, continetur libris Canonicis. Quapropter , quae in his iit narratio, auctoritate etiam nititur divina: quae deinceps narratio ab aliis scriptoribus non Canonicis facta est, fidem facit solam humanam. Hi autem in narrando labi errore potuerunt, quamvis nolentes, vel falsum scribere etiam studiose, et ex voluntate. Quibus si fidem adhibemus, nos quoque errore implicamur, et