Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XIII. esse voluit , non debebat dicere , esse rem juris Pontificii controversi, et de qua liberum sit dis­ceptare, scntireque in utramvis partem. Sed neque Galli in sua illa Declaratione dif­fitebantur * decretum istud Concilii Constantien- sis de Conciliorum generalium potestate supra Papam extra Galliam non haberi pro decreto cer­to , et indubitatae auctoritatis: quin nequidem pro Gallia sic suam Declarationem valere volue­runt, ut cuipiam etiam ex ipsis Gallis legem sic sentiendi ponere habuerint in mente , illud ex epistola , quae S. Cypriani nomen gerit , et in ordine illius epistolarum secunda et septvagesi« ma est, usurpantes: ,,Qua in re non vim alicui fa­rcimus, aut legem damus , cum habeat in Eccle- ?,siae administratione voluntatis suae arbitrium li­berum unusquisque Praepositus, rationem sui ,,actus Domino redditurus - - - nemini praescri- „bentes , aut a communione, si diversa senserit, ,,removentes. ,, Id, quod Natalis quoque Histf Eccl. Sec. XV. Dissert. 4* statim sub initium at­tulit adversus Anonymum, hujusque Tractatum de Libertatibus Ecclesiae Gallicanae : in quo iste Gallos temeritatis arguit propter illam sententiam de Conciliorum generalium potestate supra Ro­manum Pontificem in illa Declaratione a se expres­sam. Dicit, Ecclesiam Gallicanam non intendis­se hanc, atque alias quaestiones definire , sed suam dumtaxat sententiam declarare, atque ista Declaratione solis ejusdem Ecclesiae Gallicanae membris , non aliarum Ecclesiarum Praelatis, aut Docloribus, seu Professoribus legem statuere, et hanc ipsam opinionem , ab antiquo in Galli i s receptam , ne suis quidem ut dogma fidei, sed ut probabiliorem , et Scripturae sacrae , ac tra­ditioni magis consonam opinionem proponere. Dum Natalis prius dixit, Gallos Praesules suis <>3

Next

/
Thumbnails
Contents