Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CGXC. COSSTANTIEto dumtaxat voluisse legem per suam Declarationem statuere $ idem vero deinde hanc ipsorum etiam Gallorum tantum opinionem vocat , adeoque, de eo, quod neque ipsi certum habuerunt, nec aliis potuerint legem credendi praescribere , deinde vero dicit, eamdem rem tamen instar legis Gallis esse datam per Conventum illum Gallicanum, si- que ista videntur non satis sibi consentanea , putoi tamen neminem futurum, qui a me sit postulaturus , ut haec inter se conciliem. Idem tamen Natalis in eadem Dissertatione, quae jam dicta est, per octodecim circiter philyras , sane operose * multisque argumentis studuit defendere hanc Cleri Gallicani declarationem de Conciliorum generalium eminentia supra Romanum Pontificem, et tueri non tantum adversus Anonymum illum, verum etiam Bellarminum. Asserit decretum hoc Concilii Constantiensis esse Scripturae sacrae, traditioni Patrum , etEc- clesiasticis regulis consonum, esse receptum ab universa Ecclesia, et comprobatum ab ipsa etiam Sede Apostolica. Emmanuel Schelslrate Praefectus bibliothecae Vaticanae in Dissertatione sua, singulariter de hoc argumento, cum vim istius decreti, in Concilio Constantiensi facti, de quo nemo dubitat fuisse generale, effugere conatus esset, asserendo, hocce decretum non pervenisse ad nos integrum, atque incorruptum , de istn— que corruptione accusando Basileensis Concilii Episcopos, Natalis, cum isto quoque in eadem Dissertatione conflixit. Pergit deinde ulterius asserere , illud decretum esse factum cum debita deliberatione, omniumque, quorum intererat, consensione, ipsam Synodum Constantiensem ih Sessione quarta , et quinta sufficienter Ecclesiam universalem repraesentasse, ut adeo ejus decree ta haec omnes ubique fideles obligent, iüorum 7 * 99