Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DB CONC. CONSTANTIENSI. 9? Gallorum hanc sententiam de auctoritate , et po­testate generalium Conciliorum supra Papam Fe- bronius secutus est, atque hujus ductu passim Ju­risconsulti Neoterici alii in ipsa etiam Hungária: nisi quod non omnes hoc fecerint eadem confi­dentia t et sicut omnes tales sententiae se se pro­trudere solent tecta fronte , et tantummodo se se insinuando, ac nonnisi, postquam nactae sunt plu- res assectatores, os suum ostendunt, et offerunt palam, ita etiam in hoc factum est. Georgius •Laliics in suis Institutionibus Jur. Eccl. silentio praeteriit hanc totam quaestionem. Michael Szvo- rényi a) jam ultra processit, et quasi res indif­ferens esset. ,,Sua quoque, inquit, stet cuivis li- ,,berlas asserendi, vel negandi generale Concilium ,,auctoritate Romano Pontifici eminere.,, Post hunc autem Brezanoczius suum, ut solet, presse se­quens Pehemum. Praelect. in Jus. Eccl. Part. I. Sect. 2» cap. 4* §• 524« b) „Sententia, inquit, de „Pontificis auctoritate supra Concilium generale „repugnat traditioni, et Ecclesiae doctrinae.,, Idem tamen tantum paulo ante c) inter jura Ro­mani Pontificis controversa posuit, sitne is vi Pri­matus supra, vel infra generale Concilium. Quae utique haud consentanea sibi sunt. Neque enim, quod traditioni, et doctrinae Ecclesiae repugnat, idem potest tantum tale haberi , de quo licitum sit dubitare , sitne orthodoxum. Qui ergo asse­ruit, sententiam de eminentia Romani Pontificis supra Concilium generale esse repugnantem tra­ditioni , et doctrinae Ecclesiae, si sibi constans a) Jur. Pub. Commun. et Partiéul. Eccl. Hung. Part.. Gen. pag. 126. b) Instil Jur. Eccl. Part. 1. pag. 165. c) Pag. 162. Tom, II. ?

Next

/
Thumbnails
Contents