Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XIII, factum, dumque Concilium Constantiense hanc sibi potestatem supra Papam asseruerit esse, quod crediderit, se universam repraesentare Ecclesiam, consequens erit, supra Romanum Pontificem esse omne generale Concilium, atque huic illum subjectum esse. Ac vi istud decreti Constantiensis in Concilio deinde Basileensi anno 1431- istud, dum jam agi coepisset, Eugenius autem IV. Romanus Pontifex ex causis, quae supervenerant, cessare jussisset, aliumque locum Bononiam, ac tempus post annum et sex menses ei praestituisset, Episcopi, qui jam Basileae congregati erant, quamvis admodum pauci, non tantum non paruerunt, negantes, jus esse Eugenio in alium locum, ac tempus transferendi Concilii absque suo consensu, verum etiam eumdem Eugenium , suis molitionibus resistentem, in judicium, et ad tribunal suum citarunt, ac demum sua etiam sententia exaucto- raverunt, aliumque Pontificem, qui se Felicem V. nominavit, elegerunt. In Conventu Cleri Gallicani, qui anno 1Ö82* jubente Ludovico XIV. Re- ,ge Galliae factus est, idem Clerus hanc declarationem fecerat: ,,Sic inesse Apostolicae Sedi, ac ,,Petri successoribus, Christi Vicariis, rerum spi- ,,ritualium plenam potestatem , ut simul valeant, ,,atque immota consistant sacrae oecumenicae Sy- ,,nodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum, ac to- ,,tius Ecclesiae usu confirmata, atque ab Eccle- ,,sia Gallicana perpetua religione custodita de- ,,creta de auctoritate Conciliorum generalium, ,,quae Sessione quarta, et quinta continentur: „nec probari a Gallicana Ecclesia , qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis , ac mi- „nus approbata, robur infringant, aut ad solum „schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.,, GalloC)6