Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE CONC. CONSTANTIENSI. Q5 ' dei, quae tamquam majores ad ipsum, et Se­ndern Apostolicam deferendae sunt, declinare.,, In Sessione quinta, et quadragesima die 22- April. 1/+13* quae omnium postrema fuit , cum denuo Poloni institissent pro condemnatione libelli Fal­be .bergeriani „Pontifex, imposito omnibus si­tiendo , dixit, respondendo ad praedicta , quod „omnia, et singula determinata, conclusa, et de- ,,creta in materia fidei per praesens sacrum Con- ,,cilium generale Constantiense conciliariter, te­mnere, et inviolabiliter observare volebat, et „numquam contravenire quoquo modo , ipsaque ,,sic conciliariter facta adprobat, et ratificat, et „non aliter, nec alio modo.,, Tom. VIII. Conci­lior. Harduin. Col. QQ2* §•3. De decreto, quod Sessione quarta, et quinta a Concilio Constantiensi factum est. Ii, qui Constantiae in Concilio congregati erant, in suo decreto, quod Sessione quarta fe­cerunt, professi sunt, Concilium hoece esse ge­nerale, et legitime congregatum , habereque po­testatem sibi a Christo immediate datam, ut his verbis ipsum Concilium usum est, cui quilibet, cujuscumque dignitatis, etiam Papalis , obedire teneatur. Id , quod Sessione quinta non tantum repetierunt, sed comminationem etiam addide­runt, ut ipse Papa etiam, si statutis vel hujus Concilii Constantiensis , vel cujuscumque alterius Concilii generalis obedire contumaciter contem­psisset, sique non resipuisset, condignae poeni­tentiae subjiceretur, et deb le puniretur, etiam ad alia juris remedia, si opus esset, recurrendo. Hoc igitur decretum si validum est, et legitime

Next

/
Thumbnails
Contents