Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XIII. fratre Alphonsi, operam navante Alphonsus abs- traitus ab Aegiciio esset, iste etiam se Martino sui jecit. Ita desiit omne illud schisma, quod annos quinquaginta duravit ab anno 1378* quo Clemens VII. laetus antipapa est usque ad annum 142Q* quo Aegidius ad officium rediit. Quod ad alia attinet, quae acta sunt in Concilio , jam Sessione decima die 4« Maii 1415* Joannis Wieleffi, Sessione autem decima quinta die 6* Julii ejusdem anni Joannis Huss errores condemnati fuerunt. Post Sessionem secundam , et quadragesimam, quae die 28* Decemb. 1417* habita est, cum Poloni petiissent a Martino Summo Pontifice, ut libellus Joannis de Falkenberg , vel- ut haereticam doctrinam continens, condemnaretur, et Romano Pontifice negotium diííerente, a Polonis ad futurum Concilium facta appellatio esset, nisi eorum petitioni idem Romanus Pontifex illico satisfecisset. ,,Lata est, ut dicitur, „sunt verba Gersonis in Dialog. Apolog. pro ,,Cone. Constantiensi) in Consistorio generali , et ?,publico, quod ultimo Constantiae celebratum ,,est, minuta quaedam sub formula Bullae - - - „continebatque , in nullo casu licere appellatio- „nom a Papa facere, nec ejus judicium in causis „fidei declinare.,, Idem Gerson in Tractatu sub hoc titulo : Quomodo, et an liceat aSu m- mo Pontifice appellare, seu ejus judicium declinare, non jam, ut in Dialogo, quasi rem rumore tantum perceptam, sed velut sibi exploratam, atque certam refert, Martinom per Constitutionem in Consistorio generali, quod est habitum Constantiae die 10. Martii l4i8- decretum istud fecisse: ,, Nulli fas est a „supremo Judice , videlicet Apostolica Sede , seu „Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in teraris , appellare , aut illius judicium in causis fi94