Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XIII. adhibita custodia, ne rursus elabi posset. In Sessione duodecima die 2Q* Maii ejusdem anni l4 1 5* dignitas Pontificia abrogata est Joanni XXIII. nec non Gregorio XII. et Benedicto XIII. Joannes ratum habuit, quod in eum constitutum fuit a Concilio , et insuper jusjurandum dedit, nihil se unquam in contrarium acturum , aut moliturum. In S essione decima quarta die 4* Julii ejusd. an. 1415. Angelus de Corario , Pontificali nomine Gregorius XII. cum ante per Cardinalem Ragusi- num, permittente Concilio, edictum proposuisset de convocatione ejusdem Constantiensis Concilii, per suujn deinde Procuratorem Carolumde Malatesta Pontificatu se se abdicavit. Post hanc abdicationem ad annum nonnisi 1417* in vita superstes mansit. Supererat adhuc Petrus de Luna. Vt ab isto quoqiie voluntaria cessio, atque abdicatio obtineretur, Sigismundus ipse iterum suscepit iter Barcinonem ad Ferdinandum regem Aragóniáé , cujus favore , ac patrocinio Petrus de Luna nitebatur. Sed hujus, si renunciasset dignitati , tantae arrogantiae fuerunt postulata , ut ipsum etiam Regem P’erdinandum offenderint, et moverint ad eum deserendum. In Sessione secunda , et trigesima die 1. ApVil.a. 1417* postquam iterum citatus fuisset literis ad valvas Ecclesiae affixis, pronunciata sententia in Petrum de Luna est, qua dignitas ei Pontificalis abjudicata est. In Sessione quadragesima die 30« Octobris ejusd. a. 1417. actum est de ratione , qua novus Pontifex, sed hac dumtaxat vice, eligendus esset , conventumque in id, ut electio fieret per Cardinales sed adjunctis sex Praelatis cujusque nationis , ex quinque illis nationibus, in quarum Collegia fuisse divisum Concilium , supra demonstratum est. Horum Praesulum, qui cum Catdinalibus eligerent Romanum Pontificem designatio subsequen02