Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
10 DISSERTATIO XI. „nihil vitii traxit ex praevaricatione primi homi- 7;nis.,, Anno 645* septem annis post mortem Honorii in Africa in corona Episcoporum S. Maximo, qui acerrimus pugil fuit adversus Monothelitas, colloquium intercessit cum Pyrrho , isto eodem , qui post Sergium Episcopus Constanstinopolita- nus fuit, in Africamque venerat, ut Monothelis- mum ibi propagaret. In hoc autem colloquio eadem prorsus ratione , qua Joannes IV. Papa in epistola ad Constantinum Imperatorem , explicat, quomodo Honorius intellexerit, quod scribens ad Sergium dixit, in Christo duas voluntates non fuisse. Nam cum Pyrrhus dixisset, et ex Maximo quaesivisset: ,,Quid habes de Honorio dicere, ,,qui ad praedecessorem meum scribens, unam Do- „mini nostri Jesu Christi voluntatem aperte dog- „matizavit ? ,, sic Maximus respondit, et vicissim e Pyrrho quaesivit: ,, Quis epistolae illius fide di- ,,gnus erit interpres ? qui eam ex persona Honorii composuit , et vivit adhuc, inter alia sua ,,bona hoc etiam conspicuus , quod pietatis dog- ,,matibus universum illustravit Occidentem, an ,,Gonstantinopolitani de corde suo loquentes ? ,, Pyrrho respondente , Qui eam epistolam composuisset, Maximus ,, Idem ille igitur ad divum Constantinum, quondam Imperatorem scribens, Vnam, ,,inquit, voluntatem Domini diximus, non divini- „tatis ejus, et humanitatis, sed solius huma* ,,nitatis. Cum enim scripsisset Sergius, esse, „qui dicerent , in Christo duas contrarias voluntates , rescripsimus, Christum non habuis- „se duas contrarias voluntates, carnis, et spi- v „ritus, sed unam tantum, quae naturaliter hu- „manitatis ejus nota essentialis est, Id ita esse, „evidenter ex eo demonstratur, quod membrorum, „et carnis facta est mentio, quae divinitati quo-