Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPI. 11 .,,que.ejus non potest attribui.,, Idem Maximus in epistola ad Marinum, quam Anastasius Biblio- thecarius in suis habet Collectaneis, docet insu­per, eurndem Joannem , cujus opera Honorius usus est in illa epistola scribenda ad Sergium, quique deinde factus Pontifex Romanus epistolam illam scripsit ad Constantinum Imperatorem, testatur, ne mentionem factam quidem esse „Vnius omni- „modis voluntatis, licet hoc nunc sit fictum ab „his, qui hanc (epistolam Honorii) in Graecam „vocem interpretati sunt.,, Hoc est, quod supra dixi, epistolam Honorii ad Sergium, nec mansis­se incorruptam. S- 2. Acta Concilii oecumenici VI. Constantinopolitani ha­bent, Honorium esse ab hoc Concilio condemnatum ob haeresim. Idem exstat in aliis aeque Oecumeni • cis Conciliis, et apud ipsos Romanos Pontifices, Dum autem res se ita habet, et Honorius, unam dicens voluntatem, et operationem in Chri­sto , imo abstinendo etiam ista voce Vna, sed tantum asserens , in Christo non fuisse duas con­trarias voluntates, carnis, et spiritus, quemad­modum epistolarum, quae productae modo sunt, testimoniis demonstratum est, sique in hac ejus assertione nihil justa reprehensione dignum est, cur igitur deinde in Concilio VI. Constantiriopo- litano una cum aliis reis Monothelitici erroris da­mnationem subiit, ipsique Romani Pontifices in eam consenserunt? Namque in Actis hujus Con­cilii VI. Constantinopolitani, uniusque ex Oecu- xnenicis sic Act. 13« exstat: „Postulatum est, ut „pronunciaretur sententia de epistolis Sergii, Ho-

Next

/
Thumbnails
Contents