Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CONC. CONST ANTIENSI. Admodum pauci Episcopi convenerunt. Quod ut non tantum plenius, verum etiam generale fieret, ipse Imperator Sigismundus , ingenti flagrans studio reducendae unitatis', quae ne per Pisanum quidem Concilium obtineri poterat, non tantum legationes quaquaversum misit, verum ipse etiam in Galliam, Hispaniam, Angliám, Germaniam, et Italiam itinera fecit , ad omnium ubique studia , et voluntates excitandas, ut huic adessent Concilio, omniumque una consensio obtineretur ad malum schismatis , quod jam tot annos vexabat Ecclesiam, radicitus evellendum. Cujus spes non alia videbatur esse, quam si ei, quod statuisset Concilium, quod convocabatur, omnes firmiter adhaesissent, neque seorsum ab hujus auctoritate sibi Pontificem, quem sequantur, posuissent. 69 $• 2Fit Concilium Constantiense Exstinguitur dissidium, Res praeterea actae in Concilio. Constantiam fuit indictum hoc Concilium ab Joanne XXIII. Coepit 5* Novemb. a. I4l4* sessio- nibusque quinque , et quadraginta productum fuit addiem 22. April. 1418* Concilium secundum qua- tuor nationes Italicam, Gallicam, Germanicam, et Anglicanam distributum fuit in totidem Collegia. Vbi advenissent Hispani, hujus quoque nationis accessit Collegium quintum. Res, quae sumptae in deliberationem sunt, discutiebantur primum separatim in unoquoque Collegio. Facta est deinde sententiarum inter se collatio. Demum in conventu totius Concilii proponebantur