Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XIII* res , de quibus deliberatum fuit in Collegiis , ef decernebantur. Omnium praecipua cura fuit Concilio tollere dissidium cie Summo Pontifice, et revocare universos ad unum eumdemque Pontificem. Quoad modum istud efficiendi illud visum est maxime idoneum, si omnes tres, qui tunc Romanos Pontifices se se Terebant, sponte cessissent Pontificatu, seque eo abdicassent. Nam ad hoc faciendum se obtulerat Gregorius XII. sed sub ea conditione, si idem non tantum Petrus de Luna, verum etiam Joannes XXIII. praestitisset. Huic conditioni primum Joannes XXIII. se opposuit: deinde tamen cessit,, spe ductus sibi per Concilium adjudicandae, et confirmandae Pontificiae dignitatis , et die 2* Martii l4l5* in Sessione prima Concilii spopondit se dimissurum Pontificatum hac verborum forma: ,,Ego Joannes Pa- ,,pa XXIII. propter quietem totius populi Chri- „stiani profiteor , spondeo , promitto , juro , et „voveo Deo , et Ecclesiae , et huic sacro Conci- 5,lio sponte, et libere dare pacem Ecclesiae Christi per viam meae simplicis cessionis Papatus, et „eam facere , et adimplere cum effectu juxta deliberationem praesentis Concilii, si, et quando ,,Petrus de Luna, Benedictus XIII. et Angelus de ,,Corario Gregorius XII. in suis Obedientiis nun- „cupati, Papatui, quem praetendunt, per se, vel 3,procuratores suos legitimos simpliciter cedant.,, At vero ubi coepit decidere ab hac spe confirmandae sibi Pontificiae dignitatis, die 20* ejusdem mensis Martii clam se Constantia subduxit , et SchafFh usam ad Fridericum Austriae Ducem tum decem Cardinalibus fugit. Tunc vero die 30. ejusdem mensis Martii in Sessione Concilii hoc factum, et promulgatum est decretum : ,,In nomine ,,Sanctae, et individuae Trinitatis, Patris, et P'i- 2,lii 3* et Spiritus Sancti. Arnen. Haec sancta Sygo