Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
€3 DISSERTATIO XI«. Romani Pontificis facerent electionem. Romanum vero , vel Italum sibi Romani expetierunt Pontificem , ne fortasse , si ex alia natione factus esset, iret Avenionem ad residendum , quemadmodum istud factum erat paulo ante, idque per sept\a- ginta annos. Dum autem tale judicium fuisset factum de utroque Pontifice $ cathedra Romani Pontificis spectabatur tanquam vacans , et Cardinales sui juris, suique officii esse duxerunt, eligere Romanum Pontificem, iidemque istius electionis gratia generale Concilium convocarunt : ut si per hoc susceptus esset Pontifex, quem ipsi elegissent, ex hujus consensione, et auctoritate accederet pondus, ad permovendos omnes, ut ei uni, qui ab ipsis electus esset Romanus Pontifex, adhaerendo , finis imponeretur dissidio. Die 25* Martii 140Q. incepit hocee Pisanum concilium. Archiepiscopi, et Episcopi fuere centum , et octoginta, qui convenerant, nec non Regis Franciae , Angliáé, pluriumque aliorum Prin- cipum legati. In hoc Concilio Cardinalium suffragiis electus est Romanus Pontifex Petrus de Candia es; Ordine Minorum Cardinalis, et Archi- episcopus Mediolanensis , qui se Alexandrum V. in Pontificatu nominavit. Neque tamen etiam tum exstinctum est dissidium, cum neque Petrus de Luna, alio nomine Benedictus XIII. neque Angelus Corarius , alio nomine Gregorius XII. dimittere suum Pontificatum voluisset, sibique adhaerentes ulerque habuisset. Alexander V. ne annum quidem integrum gessit Pontificatum. Bononiae mortuus est. In ejus locum a. 1410* die 25» Maii electus est Balthasar Cossa Neapolitanus, Cardinalis S. Eustachii, dictus in Pontificatu Joannes XXIII. Hic Romam concilium indixerat, quemadmodum de hoc intra triennium habendo statutum erat in concilio Pisano.