Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CONC. CON ST ANTIÉN SI. 87: Tamlii postea, quam ii Cardinales , quos Petrus de Luna habuit, communi consensu, suique Collegii nomine generale Concilium Pisas indixerunt. Vbi cum declarassent, neutrum illorum Pontificum esse verum, atque legitimum Pontificem, cujusque solum nomen gesserint, instituta deinde nova electio est ab utriusque partis Cardinalibus non jam separatim, sed inter se conjunctis. Neque nisi judicatum prius fuisset, Gregorium XII. non esse verum, atque legitimum Pontificem, in Cardinalibus ulla fuisset auctoritas convocandi concilii : quod absque eo, qui caput Ecclesiae est, neque aliud, quam acephalum , et non tantum non generale esse potuisset, verum etiam adversus Ecclesiae caput rebelle, ac schismaticum concilium fuisset. Judicatus autem est haud verus, et legitimus Pontifex, quod sub conditionibns, quae jam memoratae sunt, sibi per electores cum delatum habuisset Pontificatum, eumdemque sic suscepisset, non steterit autem his conditionibus , neque ex electione hac vim ejus Pontificatus obtinuerit. Quoad Petrum autem de Luna , qui se Benedictum XIII. vocabat , nec talis debebat esse dubitatio, cum Clementi VII. successisset, qui factiose electus, nullo modo legitimus erat Pontifex: et quamvis Cardinales adversus Vrbanum VI. quo vivente ad eligendum Clementem VII. processerunt , metum suum obtendissent, nulla tamen haec vera esse potuerit causa: siquidem etiam, ubi ille metus desiisset, in suis suffragiis non tantum firmi perstiterint, verum etiam Vrbanum evasionibus suis, atque hortatibus adegerint ad electioni consentiendum. Sed neque, quia Romani urgebant, ut si non genere Romanum, saltem natione Italum eligerent Pontificem Romanum , Cardinalibus non relicta est libertas satis ampla, universa Italia sibi ab Romanis concessa, ex qua,