Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
8Ö DISSERTATIO XIII. lis Archiepiscopus Ravennas, qui se Innocentium VII. in Pontificatu appellavit. Hic e vestigio missis literis ad Principes, et Episcopos indixit generale Concilium in anni subsequentis diem priinrm Novembris, nihil magis in votis habens, quam ut finem faceret istius, quod jam tot annos vexabat Ecclesiam, dissidii. Neque tamen hoc factum est Concilium ob turbas, quae Romae, et in Italia gravissimae excitatae sunt, Romanis seditiose adversus Romanum Pontificem insurgentibus, ta- lemque libertatem, qualem Roma habuit florente Republica Romanorum , sibi asserere conantibus: neque anno insequenti institui potuit ob idem seditionis impedimentum, quamvis id Romano Pontifici in optatis fuisset. Nec multo post etiam Innocentius VII. post Pontificatus sui annos duos, et dies viginti mortuus est. In ejus locum electus est Angelus Corarius Cardinalis , et Patriarcha Aquilejensis anno 140Ö. dictus Pontificio nomine Gregorius XII. conditione sibi posita per Cardinales ad eamque servandam jurejurando se obligans, se Pontificatum dimissurum , si ita ad tollendum dissidium expediret, idemque a Petro de Luna factum esset. Savona civitas fuit constituta , ubi ad colloquium convenirent ambo Pontifices etiam ipsorum consensu. Nec tamen deinde Gregorius XII. ire ad hoc colloquium voluit, insidias praetexens, atque vim, cujus metu teneretur: deinde Florentiam, vel Pisas voluit transferri bocce colloquium. Idem ad priorem numerum Cnrdinalium alios adlegit quatuor, aeque contra conditionem, qua se obstrinxerat jurejurando, dum fuisset electus Pontifex. His de causis ab omnibus suis Cardinalibus desertus est, qui judicarunt, violatis conditionibus, sub quibus Pontificatus ei collatus fuit, nec esse verum, et legitimum Pontificem.