Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. n a se ratam haberi electionem, et consecrationem Metropolitani. Non id autem nunc agimus, ut aequitatem istius instituti adversus Febroniuin vindicemus* dum sua etiam sponte apparet, quam hoc ex munere suo agat Pontifex Romanus, cujus est curare , et invigilare, ne cui Episcopatus , eoque magis Metropolitani munus committeretur, cujus doctrina, et fides non est integra, et labis expers. Hoc autem de Pallio Archiepi- scopali Febronius attulit , quo quasi exemplo doceret, quantam falsis suis Decretalibus perniciem Isidorus intulerit Ecclesiae. Si haec Metropolitani pro Pallio missio , ejusque datio a Romano Pontifice tantum ex hac Decretali Pelagii falsa, ut dicit F'ebronius, originem accepisset, non igitur hoc jam factum esset reipsa ab eodem Pelagio 1. qui factus Romanus Pontifex a. 555. tribus seculis antecessit Decretales Isidori. At vero ipse etiam Baluzius (Supplem. ad lib. 5 Petri de Marea cap. 380 agnoscit ab eodem Pelagio esse datum Pallium Sepaudo Arelatensi a. 556. ad petitionem ejusdem Sepaudi, et Childeberti Regis Gallorum. Et illa obligatio petendi Pallium ab Apostolica Sede una cum exhibitione fidei ad cavendum, ne Metropolitanis Ecclesiis praeponerentur Episcopi non probata , et explorata eorum fide, quid habet tale, quod sit tetrius ea pernicie, quam haeresiarchae inferunt, quo ex hac petitione Pallii Archiepiscopalis ab Apostolica Sede argumentum duxit Febronius ? Adhuc unum vero habet, unde eamdem perniciem probat, quae fluxerit ex Isidori fictisDe- cretalibus, pro qualibus ipse istas habet. Quid vero istud est? est formula haec verborum: S a 1- va in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate, qua Romani Pontifices consveverunt uti in suis rescriptis. Nam istud venire ex^ Pii 1,