Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

78 DISSERTATIO XIL sis fidei , aut de regulis generalibus definiri po­tuisse absque sententia Romani Pontificis. Istae autem res certe quidem tractabantur in Concili­is, praesertim generalibus. Itaque nec istius con­firmationis inventor, atque inceptor per suas fal­sas Decretales fuit Isidorus: sed Febronius ini­tium confirmandorum Conciliorum per Romanum Pontificem repetens ex Isidori Decretalibus fal­litur. Inter spurias merces numerat deinde Febro-« nius Arcbiepiscopale pallium, quod Metropoli­tanis solet dare Romanus Pontifex. Hujusque ini­tium repetit ex Pelagii L epistola, quasi ab Isi- doro tantum, fabricata, cujus verba haec sint: ,,Placuit, ut quisquis Metropolitanus ultra tres „menses consecrationis suae ad fidem suam ex- ,,ponendam, Palliumque suscipiendum ad Apo- „stolicam Sedem non miserit, commissa sibi ea- ,,reat dignitate.,, Atque unde Febronius adstruit eam inductam esse disciplinam, ut Metropolita­nis , licet consecratis , tamen ante acceptum Ar­cbiepiscopale pallium nequidem Episcopales fun­ctiones obire licitum sit. Duo autem sunt inPe-r lagii epistola, cur Metropolitanus intra spatium trium mensium a sua consecratione ad Apostoli- cam Sedem mittere debeat: primum, ut fidem suam exponeret, alterum, ut pallium susciperet. Carpit hoc institutum Febronius, et contra hanc missionem , ut rem invidiosam faceret , solum­modo Pallium memorat, fidei expositionem, cu­jus causa Metropolitanus , recenter consecratus mittere debeat ad Apostolicam Sedem, silentio transmittit. Nemo vero dubitabit , fidei exposi­tionem, cur Metropolitanus mittere deberet ad Apostolicam Sedem, esse praecipuam causam, pallium vero esse" nonnisi honoris insigne , quod dans, et mittens Rqmanus Pontifex una indicaret,

Next

/
Thumbnails
Contents