Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

Sed jam antea a tali pravitate Isiciorum im­munem fuisse , ostensum est. Modo autem sus­cepimus considerandum, qualesnam res sint, quas suis, ut dicunt ejus criminatores, pseudo-decre­talibus in Ecclesiam induxerit ad eam perverten­dam. Horum igitur omnium primum est, quod in ejus Collectione Romanus Pontifex Ecclesiae universalis Episcopum se appellaverit, Ilomanam- que Ecclesiam sedem universalis Ecclesiae esse dixerit. Estne justum, atque legitimum, si quis lioc de se nomine praedicet, quod etiam re est? Quisque Episcopus ejus Ecclesiae Episcopus jure appellatur, quam regendam accepit. Atqui juxta decretum Concilii oeeumenici Florentini, Ro­mano Episcopo in Beato Petro pa­scendi, regendi, et gubernandi uni­versalem Ecclesiam a Domino nostro J es u Christo plena potestas tradita est. Quid ergo habet Febronius , quod carpat in Romano Pontifice nomen Vniversalis Episcopi, nisi illud etiam ei neget, quod constat illum ha­bere ab ipso Christo, ex definitione etiam Con­cilii Florentini ? Qui potest insurgere adversus nomen Vniversalis Episcopi in Romano Pontifi­ce, qui Lib. de Statu Eccl. Cap. 3* §• !• cuique Episcopo Episcopatum tribuit in universam Ec­clesiam, cujus ibi haec verba sunt: ,, Potestas ,,Episcopi Eugubiensis tam late se extendebat, ,,quam Episcopi Romani, et Episcopus Rhegien- ,,sis aeque totius Ecclesiae Episcopus erat, ac ,,Constantinopolitanus: ex quo nullus Officii E- ,,piseopalis actus sit, quem non quisquis eorum ,,exigente necessitate sine ulla dispensatione po­suisset peragere.,, Quod negavit Romano Pon­tifici, qui Primatum ipsius etiam jurisdictionis ■accepit a Christo , hoc tribuit unicuique Episco­po. Dum autem ista ratione Primatum Romani ?4 DISSERTATIO XII.

Next

/
Thumbnails
Contents