Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. 75 Pontificis, quantum in eo erat, evertit, huncque etiam infra quemque alium Episcopum depres­sit, jus ei negando in universam Ecclesiam , quod cuique Episcopo alteri tribuit, durnque Christus Primatum instituit ad unitatem fidei, et Religio­nis servandam, annofi ipse potius Febronius id egit, quod crimini dedit Isidore ? Sed et ignorantia ista fuit in Febronio , qui ejus inventorem Isidorum posuit , quod jam ante hunc pridem usitatum fuit. Siquidem jam Ter­tullianus (lib. de Pudicitia) Romanum Episcopum Pontificem maximum, et Episcopum Episcoporum vocaverit. Etiam in Concilio Chalcedonensi Clerici Alexandrini in suis suppli­cibus libellis, in Concilio publice lectis, Leonem M. qui tunc Pontificatum gerebat, Patriarcham Vniversalem appellaverunt. Pariter Archi- mandritae Syriae Secundae his verbis: Sanctis­simo, et beatissimo universae orbis terrae Patriarchae usi sunt in epistola sua ad Hormisdam Papam: quin ipse etiam Impera­tor Constantinus , cognomine Pogonatus a. 6Ö8* I) ono Romano Fonlifici in literis hunc titulum dedit : Dono Archiepiscopo antiquae Romae, et universali Papae. Eo autem inconsideratius hunc titulum Febronius carpsit in Romano Pontifice, quando volens probare aucto­ritatem cujusque Episcopi se se extendere ad uni­versam Ecclesiam , in argumentum protulit (Libr, de Statu Eccl. cap. 3* §• 1-) etiam S. Cypriano , et S. Athanasio fuisse nomen universalis Episco­pi datum a S. Gregorio Naz. Orat. 18* et 21* quod Religionis studium, quo erant incensi, se se extra proprias etiam eorum dioeceses diffudis­set. Sed aliud est, quod hi fecerunt ea ratione, qua membra omnia pro se invicem debent solli­cita esse in quovis corpore 5 aliter se se hae^

Next

/
Thumbnails
Contents