Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAD. *Í5 §. 3. Sintne Decretales Collectionis Isidorianac ita malae, atque improbae merces, pro qualibus habitae sunt a Febronio , et habentur a Neotericis Jurisconsultis,' Alterum fuit, quod mihi proposui disquirere, sintne Isidori merces tales, quales esse arguunt Febronius, et Neoterici omnes Juris Ecclesiastici Doctores, tetras , putridas , foetidas, quodque plus adhuc est, tam exitiabiles, ut non haeresiarchae, simul omnes, plus mali intulerint Ecclesiae, quam Isidorus unus. Proponam ista sic, quemadmodum sunt apud Fehronium (De Statu Eccl. Cap. 5. §. Q.) ,,Praeprimis , inquit, ,,facit Isidorus Romanum Pontificem universalis „Ecclesiae Episcopum.,, Affertque deinde Stephani I. Epistolam 2- Pontiani Epistolam pariter secundam , Victoris Epistolam 1. in quibus epistolis Collectionis Isidorianae Ecclesia Romana Ecclesiae universalis Sedes appelletur, et qua ratione Isidorum Romanum Pontificem fecerit universalis Ecclesiae Episcopum. Hic vero illud volo primum adverti, dum ultro conceditur, non omnes Decretales ab Isidoro collectas, esse authenticas, sed tantum defenditur, non esse has ah eo subleste conficias, eidemque idem accidisse in Collectione, quam fecit, quod Collectoribus Canonum, et Decretalium etiam aliis omnibus contigit , imo Scriptoribus quoque aliis in aliorum scriptorum generibus, ut falsa monumenta pro veris usurparent , adeoque istud accidere potuerit Isidoro in his etiam Stephani I. Pontiani, Victoris Romanorum Pontificum epistolis, an idcirco accusandus sit de malitia , ut etiam haeresiarchas omnes in hac superet, qua statum Ecclesiae primaevum pervertere studuerit.