Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
cumque omni diligentia ac crisi, nec excipio Labbeanam, et Mansianam, quae immunis sit a fal sis mercibus. Annon decretum Stephani I. contra rebaptizationem, et Concilia a Cypriano celebrata, et multa alia hae etiam Collectiones continent, quae jam Critici respuunt, et ego quoque, nisi meum me fallit judicium, me puto satis evidenter ostendisse , has esse merces suppositi- tias? Et quae tamen non tantum insolentia, verum etiam procacitas esset, notam alicujus fraudis, et sublestae fidei inurere his Collectionibus, eorumque auctoribus? Iidem Censores Isidori ex iis, quae ipsi arguunt, supposititia in Decretalibus Collectionis Isidorianae , attamen de quibus jam demonstratum est, eadem ista jam longe ante extitisse partim in Libro Pontificali, partim in aliis scriptorum monumentis, subque nomine eorumdem Pontificum, sub quorum nomine haec etiam Isidorus in sua Collectione habet, ex his, inquam, ne unicum quidem attingunt, minus ut responderent ad quaestionem sibi factam , quomodo, si ista tantum ablsidoro conficta sunt, eadem jam etiam exstiterint multis ante illum seculis in aliis scriptorum monumentis. Quae dum ita se habent, satis credo me patefecisse illud , quod primum suscepi ostendendum, Isidorum in sua Collectione, quamvis Decretales, quas huic inseruit, non sint omnes authenticae, et fide dignae , tamen non egisse in sua Collectione sublesta fide, non fuisse suppostorem, et esse, qua a suis Censoribus vexatus est, iniquam censuram. ?2 DISSERTATIO. XM.