Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL. 11 etiam perstat, verba, et sententias usnrpandi anteriorum Pontificum in suis rescriptis , si quando occurrit in rescripto eoruradem Pontificum, quod idem exstet jam in aliquo rescripto a Pontifice anteriore dato, judicandum ex hoc more est, a Pontifice, qui posterior est, id sumptum esse ex rescripto Pontificis anterioris. Quo pacto non tantum nulla hinc praebetur suspicio adversus Isidorum de suppositione , sed hanc potius ab eo repellit. His argumentis, quae modo expensa sunt, Isidori Censores ostendere voluerunt, hunc fuisse hominem minime bonae fidei, quique perversissima fraude Decretales, quas se collegisse professus est, ipse composuerit, Romanisque Pontificibus, quorum nominibus inscribuntur, supposuerit. At vero ab istis, nequidem probatum est, falsas esse, et non eorum Pontificum, quorum nominibus inscriptae sunt, germanas. Quod etiamsi esset, ut certe est in earum pluribus, nondum tamen consequens esse, per fraudem aliquid fecisse Isidorum, sibas in scriptorum monumentis aliis reperiens, et credens esse sinceras, Collectioni suae inseruit , jam supra demonstratum est. Qua igitur aequitate ex istis, quae in argumentum protulerunt, possunt Isidorum acuti illius Censores, de malo dolo, et suppositionis fraude condemnare, nebulonemque, et impostorem appellare? Nam etsi omnes Decretales germanae illorum Pontificum non sint, quod velle negare, hominis esset ineptissimi; non tamen suppostor, impostor, nebulo debet dici, si eas, quemadmodum reperit, suae Collectioni inseruit, non animo decipiendi , sed falsam mercem non discernens a vera, deceptus ipse. Vnam , velim, Collectionem Canonum, et Decretalium quispiam proferat etiam ex iis, quae novissime factae sunt,